Duo Imperia

Erant duo imperia quae ōlim tōtum mundum dīvīsērunt in duās partēs. Terra Prīma, ut dīcitur, rēgēbātur ā quōdam rēge, nōmine Orontēs. Altera Terra, ut dīcitur, rēgēbātur ā quōdam rēge, nōmine Mēdus. Quod rīdiculum nārrātur eōs rēgēs prīdem frātrēs fuisse. Anteā ūnum tantum imperium mundum tōtum tenuerat. Quōmodō dīvīsērunt ea imperia mundum?

Ut super memorātum est, Orontēs et Mēdus frātrēs fuērunt. Ortī sunt eīsdem parentibus, Brūtō et Dīdōne. Dum puerī sunt, bellum crūdēle ortum est. Occīsīs parentibus, orbī factī sunt puerī. Cūstōs quondam eōs repperit et, misericordiā perfūsus, auxiliō eīs vēnit et domum receptī sunt.

Ērudiēbantur rēgālī modō. Multum temporis in palaestrā cōnsūmēbant. Itaque corpore auctī sunt post tot annōs exercendī. Praetereā nōtī factī sunt dē sapientiā rēgum. Is cūstōs rēgnī, cui nōmen erat Scyllus, in vāstum campum eōs ēgit ut cōnspicerent magnitūdinem imperiī eius rēgis. Forte rēx quīdam nūllum puerum habēbat et eī nūllus erat hērēs ut sibi imperium datūrus esset. Itaque pius Scyllus rēgī Orontem Mēdumque ostendit et eī obtulit ut grātī essent rēgī. — Tam sānctum erat nōmen rēgī ut scīrī nōn licēret et occultandum esset. — Simul atque eōs vīdit, exclamāvit dīcēns:
Rēx:

Ō molestum cūstōdem! Quī sunt quōs afferās?

Scyllus:

Salvē, Omnipotentissime Rēx Rēgum, afferam tibi duōs quī dīligenter ērudītī sunt ā mē. Forsitan iam nōndum tibi nōtī sint. Ecce, hic est Orontēs et ille est Mēdus.

Rēx:

Heu! Putāsne eōs dignōs esse imperiō māxīmō quod teneam? Sī sint ita, ostendās mihi! Praetereā tantum ūnus rēgnābit.

Scyllus:

Omnipotentissime, in animō habeō tē rēgnum in duo dīvīdere. Inde dēligere potes uter dignus sit imperiō tuō.

Rēx:

Quae cum ita sint, faciam. Impōnam Orontem ut rēgnō prīmō, Terrae Prīmae, praesit et Mēdum ut rēgnō alterō, Terrae Secundae, praesit.

Scyllus:

Perficiātur quodcumque dīxeris!

Inde dīvīsa sunt imperia. Ūnum tenēbat Orontēs, alterum Mēdus. Paulatim amīcitia atque frāternitās adēmptae sunt eīs. Inimīcī factī bellum prō utrīusque rēgnō gerēbant. Aciēs ex duōbus imperiīs coāctae sunt et ad interficiendum parātae. Interim quīcumque prīnceps prōgressus est et prīmum Orontēs ōrsus est frātrem alloquēns:
Orontēs:

Salvē, cārissime frāter, quōcum eādem mātre nātus sum! Prō certō id patī nōn potes: nōs dīvīsōs et invicem pugnāre. Ō, tam perfida est haec vīta! Prō honōre tamen incēnsus vōs superābō sine ullā misericordiā.

Tum ācerrimē pugnābātur! Multō ante enim rēx tam perfidus Orontem praetulit quam Mēdum. Prōinde posuit optimōs optimōrum mīlitēs in Orontis cōpiās. Prō, Deus! Vērē crūdēle fuit hoc bellum! Post bellum fermē trīgintā diērum, victī sunt Mēdī mīlitēs. Orontēs glōriāns ovānsque Mēdō obviam īvit redientī victō. Prōgidium tamen vīsum est! Sīc dīcēbat Mēdus Orontī:
Mēdus:

Ō invicte frāter, sī etiamnunc cupis mē interficere, age, interfice mē modo! Quantam glōriam adipīscēris cum interfectus erō. Tē permittō hoc facere.

Orontēs:

Hahahae, iocātusne es, frāter? Putāsne mē frātrem meum ūnum interfectūrum? Nūgās! Stā et bonō animō sīs. Mē paenitet hoc fēcisse, neque meā sponte hoc fēcī. Rēx ille īnfīdus mē affēcit rēgnō prōmittendō. Ego enim id recūsāre nōluī nē mē cruciātū minārētur. Iam sciō mē prāvam viam persequī. Proinde adhortor tē ut mūrōs hōs crūdēlēs, quibus dīvīsī sumus, dēstruāmus. Sumus frātrēs et alter alterum dīligat.

Mēdus:

Ō, pater et māter gaudērent sī adhūc vīverent! Tē recipiō et contendāmus citō. Metuō nē rex hoc cāsū nostrō cognitō nōs interficere properet cum manū suā.

Orontēs:

Age, dīlectissime, fēstīnēmus!