Montem Ascendere
Id temporis montem ascendere cōnstituērunt. Mōns, quem ascensūrī erant, Mōns Silvius appellābātur. Prīdem omnia quae ad iter necessāria essent parāverant et montem ascendere iam parātī sunt. Dīxit Mārcus duōbus sē certāmen parāvisse; omnēs coāctōs ad id; cuīvīs quī ad summum montis prīmum pervēnisset, praemium sē datūrum esse. Prīmō diē itineris, trēs coāctī sunt in campō. Postquam parāta sunt omnia ad ascendendum, iter faciēbant. Initiō omnēs vim servāre poterant. Mīrābile dictū cōnspectum vidēbant in viā. Ūnus dīcēbat duōbus:
Quam pulchra est nātūra rērum quam fēcit Deus. Sī hic tōtum diem manēre possem, lūderem in flūmine, in silvīs, in campīs cum amīcīs!
In mediō itinere fessī factī sunt. Mārcus, puer crassus, in animō habēbat itinere dēsistere. Dīxit sē longius et diūtius ambulāre nōn posse. Interim aliī duō etiamtum quam celerrimē poterant ambulābant et animum Mārcī concitāre cōnābantur.
“Quam longum,” inquit Mārcus, “hoc iter! Cūr nōn mihi dīxistis priusquam ascenderēmus? Sī scīvissem quām longum esset hoc, vōbiscum nōn affuissem!
“Cūr ignārus es montis ascendendī? Profectō iter ad montem ascendendum nōn est breve, sed longum!” Tam gnārus sum quia saepissimē montem ascendī. Nunc, cōnsilium capiāmus. Sī ūnus ex vestrīs fessus est, abeat dēscendēns! Sed hortor vōs ut bonō animō sītis et vōbīs spēs sit.”
Extemplō Mārcus cōnātū dēstitit et dēscendit domum, quia īnspērātus erat. Interim Lūcius et Tullius iter pergēbant. Tandem in campum vāstum pervēnērunt et quiētem capiēbant. Postquam dormīvērunt, colloquēbantur dīcentēs haec:
“Cūr Mārcum relīquimus? Amīcus noster est!” dīxit Lūcius.
“In hōc mundō, nihil est facilis. Nōn sōlum montem ascendere, sed etiam discere vel vīvere est difficile. Nōbīs autem sit spēs. Spēs afficit nōs ut quam optimē possīmus omnia faciāmus. Ecce īnfrā hōram perveniēmus in culmen! Cūr putās hoc fierī posse?” ōrsus est Tullius conciliāre amīcum.
“Quia spēs nōbīs est.” dīxit Lūcius.
“Quae cum ita sint, pergāmus!” hortātus est Tullius, “et spēs sit nōbīscum!”
“Sit” alacer dīxit Lūcius et pergēbant īre.